monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 7
Meretrix illa in Evangelio baptizata lacrymis suis, et crine, quo multos ante deceperat, pedes Domini tergens, salvata est . Non habuit crispantes mitras, nec stridentes calceolos, nec orbes stibio fuliginatos. Quanto foedior, tanto pulchrior. Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur: alterum candorem oris et colli: ignis iuvenum, fomenta libidinum, impudicae mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrymis cutem nudat, et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non Domini est; velamen istud Antichristi est. QUA FIDUCIA erigit ad coelum vultus, quos Conditor non agnoscat? Frustra obtenditur adolescentia, et aetas puellaris asseritur. Vidua quae marito placere desivit, et iuxta Apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium, nisi perseverantiam. Meminit pristinae voluptatis, scit quid amiserit, quo delectata sit. Ardentes diaboli sagittae, ieiuniorum et vigiliarum rigore restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti sumus: aut vestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur, et aliud ostendimus? LINGUA personat castitatem, et totum corpus praefert impudicitiam.